Einträge

  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] universis quod magistratus Iudeorum Coloniensium nobis sunt testificati, quod medietas domus site in Botengassin, inter hereditatem que fuit Sampsonis de Remagin Iudei ex uno et Ioseph filii Vivis ,zu dem Birclyn’ et eius sociorum Iudeorum latere ex alio, est Sauli Iudei, filii quondam Mannis Iudei de Monasterio, sic quod idem Saulus Iudeus medietatem dicte domus, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, et competere poterit in divisione, iure obtinebit et divertet quocunque voluerit. Datum feria tercia post festum b. Nycolai episcopi anno domini m°. ccc°. xl septimo.
  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] universis quod magistratus Iudeorum Coloniensium nobis sunt testificati, quod liberi heredes quondam Symonis de Bercheym Iudei et alii Iudei qui ius habebant donaverunt et remiserunt domum dictam 'zo Acghen', sitam in vico Iudeorum inter domum vocatam 'ad ovem' a latere versus portam Martis et domum appellatam 'dat lange hus' a latere versus summum, Ioheli dicto de Tremonia et Genanne eius uxori Iudeis, ita videlicet, quod idem [...] Iohel et [...] Genanna eius uxor Iudei predictam domum 'zo Acghen' nuncupatam, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, cum attinenciis suis iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum feria sexta post festum b. Iacobi apostoli anno domini m°. ccc°. xl septimo.
Browse all

    Item n[otum] s[it] q[uod] Mannus dictus de Monasterio et [...] Dywale eius uxor Iudei emerunt sibi dictam domum, ante et retro, subtus ut supra, prout iacet, erga [...] Salmannum dictum Bůnthe et [...] Gůdam eius uxorem Iudeos prenotatos, ita videlicet, quod Mannus et Dywale Iudei coniuges antedicti dictam domum in omni eo iure, quo Salmannus et Gůda coniuges habuerunt, eandem obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
  • [Ohne Titel]

    Item n[otum] s[it] q[uod] Suyskinus et Goytel Iudei predicti donaverunt et remiserunt Ysaac de Dulken et Muscate coniugibus Iudeis antedictis terciam partem domus contigue domui 'de boten' versus campum, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, ita videlicet, quod dicti coniuges Isaac et Muscata terciam partem domus iamdicte in omni modo forma iure et condicione inter ipsos Isaac et Muscatam ex una parte et Nattan Iudeum dictum de Remagen ex parte altera ordinatis et factis, prout in litteris Iudaycis super hoc confectis continetur, optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
  • [Ohne Titel]

    Item n[otum] s[it] q[uod] Godeschalcus Moytere Iudeus predictus et Ienta uxor sua tradiderunt et remiserunt Salomoni dicto Bunte et Goytgini uxori sue predictam quartam partem et octavam partem predicte domus, que est tercia in vico ex opposito domus Frederici Loyf sita iuxta schoylhove Iudeorum, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum crastino b. Egidii anno domini m°. ccc°. xxv.
  • [Ohne Titel]

    Item n[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Bruna Iudea, filia quondam Natton, vendidit et remisit nonam partem [et] 36. partem, in eadem domo, que est quarta de ordone domus quondam Constantini predicti versus domum civium, Salomoni Parvo, filio quondam Lewen, et uxori sue Sare, ante et retro, subtus et supra, prout iacet, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
  • [Ohne Titel]

    Item n[otum] s[it] q[uod] predicta Genanna tradidit terciam partem domus predicte Salomoni de Maguncia, ita quod iure optinebit. Datum feria quinta post Nicolai anno domini m°. ccc°. xxii.
  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] q[uod] Hannegoyt Iudea predicta uxor Michael tradidit et remisit medietatem domus, que est tercia de ordone iuxta Ludinscheyt versus domum civium, Iosep de Arwilre Iudeo et uxori sue Genanne, ita quod iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Sciendum quod predicta domus que est tercia de ordone iuxta Ludinscheyt versus domum civium tota est Iosep Iudei de Arwilre et uxoris sue Genanne, quemadmodum est prescriptum. Datum ut supra.
  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Michael Iudeus, filius quondam Iosep de Berghem, et uxor sua Hannegoyt tradiderunt et remiserunt medietatem tercie domus de ordone iuxta Ludinscheyt (versus domum civium) Iosep Iudeo de Arwilre et uxori sue Genanne, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] q[uod] [...] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Sampson de Lympuyr et uxor sua [...] Vroyde habent septimam partem in domo que fuit quondam Iacobi Iudei de Confluencia in ordone seu in angulo, in edificio dicte domus et curia et puteo, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Kaylman de Erclens Iudeus et Dulza [mater] sua habent unam quartam partem et 36. partem in domo proxima in fine, una excepta (versus Stessen), que vocatur Erclens ex opposito domus civium, videlicet in ipsa domo Erclens et kamenata et curia et puteo, ita quod iure optinebunt et omni commodo quo pater ipsius Kaylman habuit et divertent quocunque voluerint. Datum in vigilia b. Michaelis anno domini m°. ccc°. xviii.
  • [Ohne Titel]

    N[otum] s[it] q[uod] Isaac Schure et Bela uxor eius tradiderunt et remiserunt medietatem domus pistorie dicte Lomerere, site ex opposito platee Iudeorum, et medietatem aliam domus iacentis retro prefatam domum pistoriam versus Stessam sitam Saulo de Arwilre et uxori sue Reggelin, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
Browse all