[Ohne Titel]

[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] [tam futuris quam presentibus] q[uod] magistri Iudeorum Coloniensi umnotificaverunt officiatis s. Laurentii, quod Samueli Iudeo, filio Godeschalci dicti Leivin (sexti heredis et filii dicti Iolin) Iudei cecidit una sexta pars de domo que est quarta domus van ,der misten’ que est prescripta, et dicta sexta pars non respondebit pro parte Ioseph. Ita quod iure et sine contradictione optinebit et divertere poterit quocunque voluerit. Actum anno domini m°. cc°. nonagesimo, mense aprili.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] [tam futuris quam presentibus] q[uod] magistratus Iudeorum in Colonia testificati sunt [...] officiatis s. Laurencii, quod Godeschalcus dictus Leyvin et Iutta uxor sua habent in domo, que dicitur quarta van ,der misten’ sita in arta platea ex opposito domus civium ex opposito domus Philippi Morart, habent, inquam, unam terciam partem. Item quod emerunt aliam terciam partem in domo predicta erga heredes, que due tercie partes fuerant quatuor heredum, que due tercie partes sunt quatuor sexte partes, et non respondebunt pro parte Ioseph. Ita quod Godeschalcus et Iutta uxor eius Iudei predicti dictas quatuor sextas partes iure et sine contradictione optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint. Actum anno domini m°. cc°. nonagesimo, mense Ianuario.

[Ohne Titel]
196.
N[otum sit] q[uod] Albertus Schallo, Durgina et Henricus, liberi ipsius, tradiderunt et remiserunt Iacobo dicto ,van der trappen’ Iudeo et Aleydi uxori sue proprietatem et usumfructum parve curie sive aree, site retro domum dictam Bardewich, que tangit domum dictorum Iudeorum, ita quod iure optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint sine contradictione. Et sciendum quod omnes (decem et novem) fenestre exeuntes (retro) de Bardewich in curiam predictam manebunt bereygin, sicut nunc sunt, nec fient maiores, nec minores (nec fient plures). Item quando celebrant (per tres septimanas) loyvedage tunc nullus de domo Bardewich dictis Iudeis et successoribus eorum inferet aliquam molestiam vel gravamen aliquod. Actum anno domini m°. cc°. lxxx° nono.
197.
Item n[otum sit] q[uod] Albertus dictus Schallo usumfructum Durigina et Henricus, liberi eiusdem, proprietatem parve aree, site inter domos dictas Nusse et Bardewich et domum Iudei dicti Selichman, tradiderunt et remiserunt Ysaac Iudeo et Hanne uxori sue, ita quod iure obtinebunt sine contradictione et divertere poterunt quocunque voluerint, salvis sedibus duabus inferius in cloacas et uno foramine que dicitur mezloch superius domui dicte Bardewich. Item sciendum si cloaca fuerit purganda quocunque tempore domus dicta Bardewich faciet dimidiam partem expensarum et domus Ysaac dimidiam. Actum anno domini m°. cc°. lxxx octavo, in mense ianuario.
198.
Item n[otum sit] q[uod] Durigina et Henricus liberi Alberti dicti Schallo obligaverunt et pro warandia posuerunt Iacobo (de trappa) [et] uxori sue Aleydi, Ysaac et uxori sue Hanne, quilibet suam terciam partem proprietatis de domo dicta Bardewich, pro eo, quod liberi Iohannis dicti Schallo, fratris ipsorum D[urigine] et H[einrici], ratam tenebunt venditionem duarum arearum parvarum retro domum Bardewich et domum dictam Nusse, que venditio facta est Iudeis predictis, sicut parum ante scriptum est. Et si non tenuerint ratum, tunc dicti Iudei recuperabunt in duabus terciis partibus predictis domus dicte Bardewich, salvo Al[berto] dicto Schallo usufructu de dicta domo.

[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] magistratus et Iudei Colon[ienses] nobis testificati sunt (litteris suis) quod Mannus Iudeus et Aleydis uxor eius de Gelria tradiderunt et remiserunt domum et aream retro adiacentem, sitam inter domum Mennechin de Gochge inferius et domum Iacobi de Confluencia superius, ante et retro, subtus et superius, sicut ipsi habuerunt, Mennechino dicto de Bercheym et Lee uxori sue Iudeis, ita quod ipsi optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint. Datum anno domini m°. cc°. lxxx° [nono], mense aprilis.

[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] antedicti Godescalcus et uxor eius Gente tradiderunt et remiserunt aliam medietatem septime partis parve domus supradicte Samueli, Lyvermanno et Symoni fratribus, filiis Lyvermanni sepedicti de secunda uxore sua, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno et mense supradictis.

[Ohne Titel]
188. Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Selygmanni Rufi et Minne uxoris sue cecidit una septima pars parve domus contigue domui Lyvermanni versus domum civium super Pippinum filium eorundem, ita quod divertere poterit quocunque voluerit.Item n[otum] s[it] q[uod] predictus Pippinus et uxor eius Avigael tradiderunt et remiserunt medietatem predicte septime partis parve domus supradicte Iacobo Iudeo dicto ,de trappa' et Aleidi uxori eius, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxxviii in fine marcii.

189. Item n[otum] s[it] q[uod] predictus Pippinus et uxor eius Avigael tradiderunt et remiserunt medietatem predicte septime partis parve domus supradicte Iacobo Iudeo dicto ,de trappa' et Aleidi uxori eius, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxxviii in fine marcii

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum et Iudei Colonienses nobis testificaverunt quod Guitheil Iudea, relicta Ysaac Iudei de porta Iudei de Thinne, tradidit et remisit medietatem domus site iuxta domum Aquis ex opposito domus Birkelini, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet, Iacobo de Confluentia Iudeo et uxori sue Hanne, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxxviii, vigilia b. Heriberti.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] t[am] [futuris quam presentibus] q[uod] universitas Iudeorum Coloniensium per magistratum et consilium eorum tam vivo testimonio quam litteris nos officiales certificaverunt, quod domum universitatis eorum que dicitur speilh?z per 30 annos et ultra tempus quo non extat memoria possederunt libere et absolute, ita quod eandem divertere poterunt in quascunque manus voluerint.

[Ohne Titel]
177. Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Losan Iudei de Bunna et uxoris sue Gůde cecidit sexta pars domus, contigue domui que dicitur ,cer misten’ versus domum civium, super Gudam filiam eorundem et Loysan maritum eius, ita quod vertere poterunt quocunque voluerint.

178. Item n[otum] s[it] q[uod] prefati Loysan et Guda eius uxor Iudei tradiderunt et remiserunt predictam sextam partem domus supradicte Iosep et Rice uxori eius et Alexandro fratri suo et Pure uxori eius, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxx sexto, feria sexta post annunciacionem b. virginis.

[Ohne Titel]
175. Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Losan Iudei de Bunna et Rabecce uxoris eius cecidit domus (cum area retro iacente), contigua domui que dicitur 'cer misten’ versus domum civium, super Lewekin et Abraham, Saram, Gůdam et Mamůne, filios et filias eorundem, (super quemlibet et quamlibet ipsorum partem suam, ita quod iure et sine contradictione optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint.

176. Item n[otum] s[it] q[uod] prenominati pueri, scilicet Lewekin, Abraham, Sara, Guda et Mamune, una cum magistro Selichmanno mundiburdo ipsorum tradiderunt et remiserunt quilibet partem suam, quam habuit in domo et area (predicta) contigua domui 'cer misten' versus domum civium, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet et ubicunque ipsos in partitione attingere poterit, Iosep et Rice uxori eius et Alexandro fratri suo et Pure uxori eius, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxx sexto, in medio augusto.

[Ohne Titel]
171. Item n[otum] s[it] q[uod] Lozan de Bunna Iudeus tradidit et donavit in dotem sive in donacionem propter nuptias Rabecke uxori sue domum sitam inter Iudeos ex opposito Ph[ilippi] Morart que dicitur 'cer mysten', ante et retro, subtus et superius, prout ibi sita est, ita quod ipsa Rabecka dictam domum iure et sine contradictione optinebit et divertere poterit quocunque voluerit.

172. Item n[otum] s[it] q[uod] prefata Rabecka et Godescalcus de Bunna eius maritus tradiderunt et remiserunt de prescripta domo que dicitur ,cer mysten?, ante et retro, subtus et superius, prout ibi sita est, terciam partem Iosep et Rice uxori sue, ubicunque ipsos in particione attingit, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

173. Item n[otum] s[it] q[uod] antedicta Rabecka et Godes[calcus] eius maritus predictus tradiderunt et remiserunt omne id quod habuerunt in domo 'cer misten' excepta tercia parte prescripta Alexandro Iudeo et Pure uxori sue, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxx sexto, in capite mensis maii.

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]

169. Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Vivis Iudei de Zinzege et uxoris sue Iutte cecidit domus, sita in cono vici ex opposito domus civium versus domum Nussie, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet, super Saleman Iudeum et Vromuit uxorem suam, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

170. Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Saleman et Vromuit Iudeis predictis cecidit prescripta domus per omnia, sicut prescripta est, super Samuelem (Iudeum filium eorum) et Iuttam uxorem eius, ita quoct iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxxv°.

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]
167. Item n[otum] s[it] q[uod] supradicta Rebecka Iudea, secunda uxor Loysanni Iudei de Bunna, optinuit ex morte mariti sui predicti coram magistratibus Iudeorum, sicut ipsi nobis testificaverunt, duas domos contiguas domui proximo prescripte versus domum quondam Constantini de s. Laurencio, ita quod iure et sine contradictione optinebit et divertere poterit quocunque voluerit.

168. Item n[otum] s[it] q[uod] sepedicta Rebecka tradidit et remisit prescriptas duas domos Iosep Iudeo et uxori sue Riyze, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

[Ohne Titel]
165.
N[otum] s[it] t[am] [futuris quam presentibus] q[uod] Rebecka (Iudea), secunda uxor Loysanni Iudei de Bunna, optinuit ex morte dicti mariti sui Loysanni coram magistratibus Iudeorum, sicut iidem nobis officialibus per litteras suas testificaverunt, domum unam, iacentem retro domum que sita est in cono vici ex opposito domus civium versus pallacium, ita quod iure et sine contradictione optinebit et divertere poterit quocunque voluerit.

166.
Item n[otum] s[it] q[uod] prescripta Rebecka tradidit et remisit predictam domum, sicut prescripta est, Manno Iudeo et Pure uxori sue, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Hanna Iudea (relicta Iudelini de Erkellence) usumfructum et Iacobus filius eorum Iudeus de Erkelenze proprietatem quarte partis domus, que fuit Iudelini et Hanne de Herkelenze, site iuxta domum que dicitur 'ad ovem' versus domum civium, tradiderunt et remiserunt Suzekindo et uxori eius Iutte, ita quod iure et sine contradictione optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint. Actum anno domini m°. cc°. lxxx quarto, mense augusto.

[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Seligmannus Rufus et Minna uxor eius Iudei tradiderunt et remiserunt domum contiguam domui dicte ad Nussiam excepta una domo versus synagogam, ante et retro, subtus et superius, prout in sua habebat proprietate, Iacobo Iudeo filio Moysis dicti 'super trappam' et Aleydi uxori ipsius Iacobi, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

[Ohne Titel]

154.
N[otum] s[it] q[uod] ex morte Vivi Iudei et Geyle uxoris sue de Linse cecidit quinta pars domus, que fuerat mansio dictorum Vivi et Geyle, cum area (et parvo viridario) retro adiacentibus super Leonem Iudeum et uxorem suam (Belam), que fuerat filia dicti Vivi et Geyle, ubicunque ipsos in particione attingit, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

155.
N[otum] s[it] q[uod] Moyses Leyfman et uxor eius Iachant, (Vivelin et uxor sua Gentyl), nepotes Vivi et Geyle predictorum, tradiderunt et remiserunt tres decimas partes domus predicte Leoni et uxori sue predictis, ita quod iure et sine contradictione optinebunt.

156.
N[otum] s[it] q[uod] Iudei Colonienses et eorum magistratus nobis officialibus testificaverunt, quod medietas domus, sita inter domum Moysis filii Suskindi de Lewen versus domum civium et inter domum Godescalci de Heymersheim versus palacium, est Iacobi de Ruremunde, et ita ipsam medietatem hucusque tenuit et possedit, tenet et possidet, quod eam divertere poterit in quascunque manus voluerit.

157.
Item n[otum] s[it] q[uod] predictus Iacobus de Růremunde et tradidit et remisit medietatem prescripte domus et aree, ante et retro, subtus et superius, ubicunque eum in particione attingere poterit, Mannis filio Iacobi de Goch tali conditione, quod ipse Mannis prefatam medietatem domus antedicte in vita sua divertere poterit quocunque voluerit, sed ipso defuncto cadet super Kalemannum filium ipsius Mannis (genitum de Sara prima uxore eius) iure et sine contradictione. Actum anno domini m°. cc°. lxxx secundo mense Iunio.

[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Gutheil Iudea, relicta Ysaac de porta Iudei de Thine, tradidit et remisit unum sveydeil domus que dicitur Aquis, site inter Iudeos ex opposito domus Birkelini, cum omnibus fenestris ipsius domus, scilicet in uno latere versus curiam que quondam fuit Ger[ardi] dicti Criych cum 16 fenestris et in alio latere versus domum que dicitur ,ad ovem? cum 19 fenestris, ita quod nulla ipsarum fenestrarum obstrui vel anteedificari debet nisi spacio quatuor ulnarum interposito, ad manus Symonis Iudei et uxoris sue (Hanne), ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxxi.

[Ohne Titel]
150. Notum sit quod ex morte Iudelini Iudei de Holzwilre ceciderunt tres quarte partes domus,
contigue domui que dicitur ad ovem que nunc est area, site inter Iudeos ∖ex opposito inferioris
partis domus civium/ versus portam Martis, super filias eius, videlicet Iuttam et maritum
eius Anselmum et Saram et eius maritum Alexanderum. Ita quod quelibet suam partem libere
et sine contradictione optinebit. Et effestucavit Hanna mater predictarum duarum ∖filiarum/
suarum, Iutte et Sare, super usufructu trium quartarum partium domus antedicte.

151. Item n[otum] s[it] q[uod] Anselmus et Iutta uxor eius et Alexander et Sara uxor eius Iudei predicti tradiderunt et remiserunt tres quartas partes domus predicte Suzekindo et uxori eius Iutte Iudeis, ante et retro, subtus et superius, ubicunque eos in particione attingit, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Salva Iacobo filio dictorum Iudelini et Hanne quarta parte domus prescripte. Actum anno domini m°. cc°. lxxx primo mense ianuario.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Sconeman, filius Vivelini et Kele uxoris sue (de Linse), et Aleydis uxor dicti Sconemanni tradiderunt et remiserunt quidquid iuris et propietatis habuerunt et habent in domo, que quarta est a domo que dicitur 'cer misten', site in (arta) platea Iudeorum ex opposito domus Ph[ilippi] Morart, Godescalco Levi et uxori sue Iutte. Et magistratus Iudeorum nobis notificaverunt, quod terciam partem predicti Godescalcus et uxor sua Iutta habent in domo predicta, ita quod iure et sine contradictione optinebunt. Actum anno domini m°. cc°. lxxxi. vigilia beatorum Ph[ilippi] et Iacobi apostolorum.