[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] predictus Naytan et uxor sua Goyda cum sita quarta parte predicta et area retro iacente habent medietatem domus et medietatem aree predictarum cum omni iure quo magistratus Iudeorum nobis hoc testificaverunt, et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. xii post letare.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Iutta predicta tradidit et remisit Vivilmanno filio Baseleyrs sedecimam partem hereditatis dicte Sentruden, que est tercia de Stessene versus portam Martis, ita quod iure optinebit et divertet quocunque voluerit. Datum in vigilia b. Remigii anno domini m°. ccc°. decimo.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, sicut viderunt, quod condicio sit facta inter Salomonem de Maguncia et Hannam uxorem suam ex una parte et [...] dictum Minman Iudeum de Maguncia ex altera, quod de nova domo, sita infra domum ipsius Salemonis versus palacium, tres quatuor partes ipsius domus, edificii eius, curie et putei, sunt ipsius Salemonis '. Et quarta pars ipsius nove domus, edificii curie et putei est Minnemanni predicti. Sciendum quod Minman et sui heredes predictam quartam partem nulli possunt vendere, nisi Salomoni predicto et suis heredibus. Et non vendent cariori foro quam pro 400 libris Hallensium. Item sciendum, si predictus Minman et sui heredes vel certus nuntius eorum ipsam quartam partem vendere voluerint, hoc notum facient ipsi Salomoni et suis heredibus coram tribus probis Iudeis Colonie manentibus. Qui Salomon et sui heredes si infra duos menses post monicionem ipsis factam predictam quartam partem pro 400 libris Hallensium non emerint seu redimerint, ipse Minman et sui heredes cum predicta quarta parte suam facient voluntatem, omnibus predictis condicionibus non obstantibus. Et sciendum etiam, si hereditas deterioraretur et non ita cara habetur, sicut nunc est, tunc proporcionabiliter defalcabitur predicte hereditati. Sciendum etiam quod Salomon et sui heredes non possunt cogere vel compellere ipsum Minman et suos heredes ad edificacionem seu vendicionem quarte partis predicte domus. Datum crastino Marie Magdalene anno domini m°. ccc°. decimo.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod domus in Stessa, que fuit mansio Godeschalci de Brusele et Iutte uxoris sue, sita ex opposito domus Iohannis de Ordone retro domum Ioselini Iudei, est Ioselini Iudei, filii quondam dicti Minman, et Iutte uxoris ipsius Ioselini, ante et retro, prout ibi iacet, ita quod ipse Ioselin et uxor sua Iutta predictam domum iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. decimo, feria secunda post ascensionem eiusdem.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] ex morte Bele Iudee, filie magistri Henrici Iudei, cecidit Selig Iudeo marito suo octava pars magne domus Levermanni de Duren, site iuxta synagogam Iudeorum, et testificaverunt nobis magistratus Iudeorum quod predictus Selig predictam octavam partem domus predicte iure optinebit et divertet quocunque voluerit. Datum anno domini m°. ccc°. nono, dominica letare.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Sauwel Iudeus de Grolo et uxor sua Iutta tradiderunt et remiserunt Nattan Iudeo de Berke et uxori sue Goyde quartam partem domus cum quarta parte aree retro adiacente, site ex opposito domus civium, ante et retro, suptus et superius, ita quod ipsi iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod quarta pars domus cum quarta parte aree retro adiacente, sita ex opposito domus civium versus portam Martis, est Iudei dicti Sauvvel de Gruylo et uxoris sue Iutte, ita quod iure optinebunt. Datum anno domini m°. ccc°. nono, in festo beatorum Philippi et Iacobi apostolorum.

[Ohne Titel]
N[otum sit] q[uod] aqua que currit de domo Symonis Iudei de duobus callis supra id est inboven fenestram virgulatam, id est geregin, hoc aqua cadet ad spacium unius pedis de muro Symonis Iudei usque in finem domus ipsius Symonis in hereditatem Salomonis, nisi ipse Salomon hoc cum maiori iure destruat seu infringat. Datum in die b. Lamberti anno domini m°. ccc°. nono.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Vivilman Iudeus filius Baseleirs et uxor sua Nengin tradiderunt et remiserunt Bele uxori dicti Seiligs octavam partem magne domus Levermanni, illam videlicet octavam partem quam magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, id est hain geurkuint, et sic ipsa Bela octavam partem predictam magne domus Levermanni iure optinebit et divertet quocunque voluerit. Et sciendum quod Selig Iudeus predictus dedit potestatem sue uxori Bele, quod ipsam solam ad octavam partem domus magne Levermanni scriberemus. Datum anno domini m°. ccc°. nono, feria secunda post octavam pentecostes.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Sauyl et uxor sua Aylke tradiderunt et remiserunt Vivilino filio Basileirs et uxori sue Nengin dimidiam partem de octava parte in magna domo dicta 'Levermans hus', sita iuxta scolas Iudeorum versus portam Martis, ita quod predictus Vivilin et uxor sua Nengin dimidiam partem de octava parte domus predicte, ante et retro, prout iacet, iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. nono, feria quarta ante festum pentecostes.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Salomon Iudeus de Basela et uxor sua Hanna tradiderunt et remiserunt filie eorum dicte Vromoyt quartam partem domus dicte 'ad ovem', site iuxta domum eorum quam inhabitant versus summum ex opposito domus Birkelini, tali condicione, quod ipsa Vromoyt filia eorum et pueri seu liberi ipsius Vromoit predictam quartam partem predicte domus iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Symon Iudeus et uxor sua Hanna predicti tradiderunt et remiserunt Salomoni de Basele Iudeo et uxori sue Hanne medietatem muri lateralis domus eorum quam inhabitant, de strata ante usque ad fenestram retro virgulatam iuxta unum pedem, ita quod ipse Salomon et uxor sua Hanna edificia in ipsum murum, et piropos ponere poterunt, tali condicione, quod ipse Salomon nec fenestras nec arcus nec zugam nec cloacam in ipsum murum fieri procurabit. Datum ut supra.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Symon Iudeus de Berchem et uxor sua Hanna tradiderunt et remiserunt Salomoni Iudeo de Basele et uxori sue Hanne medietatem unius loci dicti soe, siti inter domum suam et aream quandam in qua nunc est edificium factum per Salomonem predictum, ita quod ipse Salomon et uxor sua Hanna medietatem predicti loci dicti soe iure optinebunt. Datum anno domini m°. ccc°. octavo, dominica letare.

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] predictus Iacobus Iudeus de Trappa et uxor sua Dulza tradiderunt et remiserunt Ioil de Kastere et uxori sue Bele medietatem domus minus duodecima parte ipsius domus, site iuxta domum Menchin Iudei de Gogge ex opposito domus Birkelini, ita quod predictus Ioil Iudeus et uxor sua Bela predictam medietatem domus minus duodecima parte ipsius domus iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. octavo, feria sexta post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum.

[Ohne Titel]
276. Item n[otum] s[it] q[uod] predicta Lena tradidit et remisit quartam partem domus predicte, site iuxta domum Iacobi de Confluencia ex opposito domus Birkelini versus Stessam, minus unius 24. partis, Samueli et uxori sue Minne de Witfloir, ita quod predictus Samuel et uxor sua Minna predictam quartam partem minus unius 24. partis domus predicte iure optinebunt et divertent quocunque voluerint.
277. Item n[otum] s[it] q[uod] Samuel de Hassilt et uxor sua Edele tradiderunt et remiserunt Samueli et uxori sue Minne quartam partem domus predicte, site iuxta domum Iacobi de Confluencia ex opposito domus Birkelini versus Stessen, ita quod predictus Samuel et uxor sua Minna predictam quartam partem domus predicte iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. septimo, feria quinta ante festum undecim milium virginum.

[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] aqua que cadit retro de domibus Iacobi Iudei de Berchem sitis ex opposito domus dicte 'zo der misten' cadet ad spacium triginta pedum de cloaca  domus quondam Constantini munzmeister. Datum anno domini m°. ccc°. sexto, in die b. Galli.

[Ohne Titel]

270. Notum sit quod magistratus Iudeorum nobis testificaverunt quod Selig Iudeus et uxor sua Bela obtinent seu habent quartam partem et sedecimam partem magne domus Levermanni de Durin, ptris Seligis predicti, site iuxta schoylhove Iudeorum versus portam Martis, ita quod predictus Selig et uxor sua Bela quartam partem et sedecimam partem magne domus Levermanni predicti iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint.

271. Item n.s. q. Selig Judeus et uxor sua Bela tradiderunt et remiserunt Vivelino Iudeo filio Baseleirs et uxori sue Nengin quartam partem et sedicemam partem magne domus Levermanni Iudei de Durin predicti, site iuxta schoylhove Iudeorum versus portam Martis, ita quod Vivelin et uxor sua Nengin predictam quartam partem et sedecimam partem magne domus Levermanni predicti iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint.

272. N.s.q. Vivelin Kudeus et uxor sua Nenbin predicti dant et dederunt potestatem Seligo Iudeo et uxori sue Bele et suis heredibus, quando magistratus Iuderorum nobis mandaverint, quod ipsum Selig et uxorem suam Belam in octavam partem magne domus Levermanni predicti patris predicti Selig ascrivbemus. Et sciendum quod Selig predictus dedit potestatem Bele uxori sue et pueris suis omnis iuris, quod ipse Selig habuit in octava parte magne domus predicte. Datum anno domini mo. ccco. sexto (1306 vor Juli 13), ante festum b. Margarete virginis.

[Ohne Titel]

266. Notum sit quod ex morte Godeschalci de Bruxella Iudei cecidit filio suo dicto Mannus et uxori sue Pure medietas curie, site retro domum supra Stessam sitam ex opposito putei, ita quod predictus Mannus et uxor sua Pura predictam medietatem curie predicte obtinebunt et divertent quocunque voluerint.

267. Item notum sit quod predictus Mannus filius quondam Godescalci de Bruxella et uxor sua Pura tradiderunt et remiserunt Ioselino Iudeo et uxori sue Iutte predictam curie medietatem, site retro domum supra Stessam ex opposito putei, ita quod predictus Ioselin et uxor sua Iutta et heredes eorum predictam medietatem curie obtinebunt et divertent quocunque voluerint.

268. Item notum sit quod ex morte Salemonis Iudei, filii quondam Godeschalci de Bruxella, cecidit pueris suis, Bele, Kele et Godeschalko, domus sita supra Stessam ex opposito domus pistorie, que quondam erat una domus et nunc sunt due domus, excepta medietate domus site in ordone et excepta etiam sexta parte eiusdem domus, ita quod predicti pueri predictam domum obtinebunt cum omni iure predicto.

269. Item notum sit quod Bela, Kela et Godeschalcus, pueri Salemonis de Bruxella predicti, tradiderunt et remiserunt Ioselino et uxori sue Iutte domum, sitam supra Stessam ex opposito domus pistorie, que quondam erat una domus et nunc sunt due domus, excepta medietate domus site in ordone et excepta etiam sexta parte eiusdem domus, ita quod predictus Ioselin et uxor sua Iutta et heredes eorum predictam domum obtinebunt cum omni iure predicto et divertent quocunque voluerint. Item sciendum quod episcopus et magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, verum esse, quod factum est in hereditate predicta. Datum anno domini m. ccc. quinto, in vigilia omnium sanctorum.

[Ohne Titel]
Notum sit quod Selig Iudeus et uxor sua Bela tradiderunt et remiserunt sorori ipsius Selig Alkin et marito suo Saul octavam partem in magna domo sita iuxta scolas Iudeorum, ita quod predictus Saul et uxor Alke predictam octavam partem in domo predicta, ante et retro, prout iacet iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m.ccc. Quinto, ante festum b. Remigii.

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]

[Ohne Titel]