[379]

Objekt

Titel
[379]
Beschreibung
N[otum] s[it] universis quod magistratus Iudeorum Coloniensium nobis sunt testificati, quod liberi heredes quondam Symonis de Bercheym Iudei et alii Iudei qui ius habebant donaverunt et remiserunt domum dictam 'zo Acghen', sitam in vico Iudeorum inter domum vocatam 'ad ovem' a latere versus portam Martis et domum appellatam 'dat lange hus' a latere versus summum, Ioheli dicto de Tremonia et Genanne eius uxori Iudeis, ita videlicet, quod idem [...] Iohel et [...] Genanna eius uxor Iudei predictam domum 'zo Acghen' nuncupatam, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, cum attinenciis suis iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum feria sexta post festum b. Iacobi apostoli anno domini m°. ccc°. xl septimo.
album
27
comment
20. Juli 1347, 27. Juli 1347
primaryImageOfPage
379.jpg