[297]

Objekt

Titel
[297]
Beschreibung
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, sicut viderunt, quod condicio sit facta inter Salomonem de Maguncia et Hannam uxorem suam ex una parte et [...] dictum Minman Iudeum de Maguncia ex altera, quod de nova domo, sita infra domum ipsius Salemonis versus palacium, tres quatuor partes ipsius domus, edificii eius, curie et putei, sunt ipsius Salemonis '. Et quarta pars ipsius nove domus, edificii curie et putei est Minnemanni predicti. Sciendum quod Minman et sui heredes predictam quartam partem nulli possunt vendere, nisi Salomoni predicto et suis heredibus. Et non vendent cariori foro quam pro 400 libris Hallensium. Item sciendum, si predictus Minman et sui heredes vel certus nuntius eorum ipsam quartam partem vendere voluerint, hoc notum facient ipsi Salomoni et suis heredibus coram tribus probis Iudeis Colonie manentibus. Qui Salomon et sui heredes si infra duos menses post monicionem ipsis factam predictam quartam partem pro 400 libris Hallensium non emerint seu redimerint, ipse Minman et sui heredes cum predicta quarta parte suam facient voluntatem, omnibus predictis condicionibus non obstantibus. Et sciendum etiam, si hereditas deterioraretur et non ita cara habetur, sicut nunc est, tunc proporcionabiliter defalcabitur predicte hereditati. Sciendum etiam quod Salomon et sui heredes non possunt cogere vel compellere ipsum Minman et suos heredes ad edificacionem seu vendicionem quarte partis predicte domus. Datum crastino Marie Magdalene anno domini m°. ccc°. decimo.
album
20v
comment
23. Juli 1310
primaryImageOfPage
297.jpg