[216]

Objekt

Titel
[216]
Beschreibung
Item n[otum sit] q[uod] Vivilmannus (Albus) frater Ioseph de s. Trudone et uxor eius Pura et Ysaac Neckelin filius dicti Ioseph et uxor eius Goitheil tradiderunt et remiserunt, quilibet terciam partem domus, ante et retro, subtus et superius, prout iacet proxima domui Suskini que vocatur Erkelenze versus domum civium, Suskino predicto et Iutte uxori sue, ita quod iure et sine contradictione optinebunt et divertere poterunt in quascunque manus voluerint. (Et faciunt dicte due tercie partes integram domum.) Actum ut supra. Hoc testificati sunt Iudei cum magistris ipsorum anno domini m°. cc°. nonagesimo primo, Nicolai.
album
14
comment
06. Dezember 1291
primaryImageOfPage
216.jpg
Bild
lat216.jpg