[208-214]

Objekt

Titel
[208-214]
Beschreibung

208. Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Ioseph Iudei de s. Trudone filii Ysaac cecidit super filium suum Mennechinum Iudeum quarta pars magne domus que fuit dicti Ioseph, ante et retro, subtus et superius, sicut iacet, que est tercia in Stessene versus portam Martis, in qua morabatur Godeschalcus de Broissele Iudeus, ita quod ipse Mennechinus iure et sine contradictione optinebit et divertere poterit in quascunque manus voluerit. Et testificati sunt Iudei, quod dictus Mennechinus verus est heres dicte quarte partis. Actum anno domini m°. cc°. nonagesimo primo, festo Nicolai.

209.
Item n[otum] s[it] q[uod] Mennechinus Iudeus predictus tradidit et remisit Iacobo dicto de Oppenheim et Bele uxori sue Iudeis dimidiam partem, item Godeschalco et Gente uxori sue filie Natan de s. Trudone quartam partem, item Pure Iudee quartam partem supradicte quarte partis domus magne predicte, ita quod Iacobus et Bela dimidietatem, Godeschalcus et Genta quartam partem, et Pura quartam partem de quarta parte domus predicte magne iure et sine contradictione obtinebunt et divertere poterunt in quascunque manus voluerint.

210.
Item n[otum] s[it] q[uod] ex morte Ioseph predicti de s. Trudone cecidit quarta pars domus magne predicte, que est tercia de Stessene versus portam Martis, super Iuttam filiam suam et maritum eius Natan, ita quod iure et sine contradictione obtinebunt et divertere poterunt in quascunque manus voluerint.

211.
Item n[otum sit] q[uod] ex morte dicti Ioseph de s. Trudone cecidit super filios suos scilicet Fraym et Vivilmannum, super quemlibet quarta pars domus predicte, ita quod iure et sine contradictione optinebunt et divertere poterunt in quascunque manus voluerint. Et testificati sunt Iudei, quod predicti sunt veri heredes.

212.
Item n[otum sit] q[uod] Fraym et Vivilmannus fratres predicti tradiderunt et remiserunt Natan et Iutte uxori sue suas quartas partes domus predicte, ita quod iure et sine contradictione optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint.

213.
Item n[otum sit] q[uod] ex morte Natan predicti cecidit super filium suum Ioseph quarta pars et dimidietas quarte partis de dicta domo, ita quod iure optinebit et divertere poterit quocunque voluerit.

214.
Item n[otum sit] q[uod] quatuor filie predicti Natan, scilicet Bela cum marito suo Iacobo de Oppenheim, Richeze cum marito suo Mennechino vanme graven, Genta cum Godescalco filio Man. et Pura optinebunt medietatem quarte partis et quartam partem quarte partis domus predicte, dat is anderhalf verdel half. Ita concordatum est inter Iudeos et testificatum, ita quod iure optinebunt et divertere poterunt in quascunque manus voluerint. Item ipsa Iutta mater dictarum sororum optinebit in dicta domo dimidietatem quarte partis et quartam partem quarte partis domus predicte, et divertere poterit in quascunque manus voluerit.

album
13v
comment
Hebräische Zusammenfassung 208-218
1291-1292, 06. Dezember 1291
primaryImageOfPage
208_214.jpg