[197]

Objekt

Titel
[197]
Beschreibung
196.
N[otum sit] q[uod] Albertus Schallo, Durgina et Henricus, liberi ipsius, tradiderunt et remiserunt Iacobo dicto ,van der trappen’ Iudeo et Aleydi uxori sue proprietatem et usumfructum parve curie sive aree, site retro domum dictam Bardewich, que tangit domum dictorum Iudeorum, ita quod iure optinebunt et divertere poterunt quocunque voluerint sine contradictione. Et sciendum quod omnes (decem et novem) fenestre exeuntes (retro) de Bardewich in curiam predictam manebunt bereygin, sicut nunc sunt, nec fient maiores, nec minores (nec fient plures). Item quando celebrant (per tres septimanas) loyvedage tunc nullus de domo Bardewich dictis Iudeis et successoribus eorum inferet aliquam molestiam vel gravamen aliquod. Actum anno domini m°. cc°. lxxx° nono.

197.
Item n[otum sit] q[uod] Albertus dictus Schallo usumfructum Durigina et Henricus, liberi eiusdem, proprietatem parve aree, site inter domos dictas Nusse et Bardewich et domum Iudei dicti Selichman, tradiderunt et remiserunt Ysaac Iudeo et Hanne uxori sue, ita quod iure obtinebunt sine contradictione et divertere poterunt quocunque voluerint, salvis sedibus duabus inferius in cloacas et uno foramine que dicitur mezloch superius domui dicte Bardewich. Item sciendum si cloaca fuerit purganda quocunque tempore domus dicta Bardewich faciet dimidiam partem expensarum et domus Ysaac dimidiam. Actum anno domini m°. cc°. lxxx octavo, in mense ianuario.
198.
Item n[otum sit] q[uod] Durigina et Henricus liberi Alberti dicti Schallo obligaverunt et pro warandia posuerunt Iacobo (de trappa) [et] uxori sue Aleydi, Ysaac et uxori sue Hanne, quilibet suam terciam partem proprietatis de domo dicta Bardewich, pro eo, quod liberi Iohannis dicti Schallo, fratris ipsorum D[urigine] et H[einrici], ratam tenebunt venditionem duarum arearum parvarum retro domum Bardewich et domum dictam Nusse, que venditio facta est Iudeis predictis, sicut parum ante scriptum est. Et si non tenuerint ratum, tunc dicti Iudei recuperabunt in duabus terciis partibus predictis domus dicte Bardewich, salvo Al[berto] dicto Schallo usufructu de dicta domo.
album
12v
comment
Kein Hebräisch zu 196-198!
Bild
lat197.jpg
Abschrift von
Kein Hebräisch zu 196-198!
Transcription
Kein Hebräisch zu 196-198!