-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] universis quod magistratus Iudeorum Coloniensium nobis sunt testificati, quod medietas domus site in Botengassin, inter hereditatem que fuit Sampsonis de Remagin Iudei ex uno et Ioseph filii Vivis ,zu dem Birclyn’ et eius sociorum Iudeorum latere ex alio, est Sauli Iudei, filii quondam Mannis Iudei de Monasterio, sic quod idem Saulus Iudeus medietatem dicte domus, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, et competere poterit in divisione, iure obtinebit et divertet quocunque voluerit. Datum feria tercia post festum b. Nycolai episcopi anno domini m°. ccc°. xl septimo.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] universis quod magistratus Iudeorum Coloniensium nobis sunt testificati, quod liberi heredes quondam Symonis de Bercheym Iudei et alii Iudei qui ius habebant donaverunt et remiserunt domum dictam 'zo Acghen', sitam in vico Iudeorum inter domum vocatam 'ad ovem' a latere versus portam Martis et domum appellatam 'dat lange hus' a latere versus summum, Ioheli dicto de Tremonia et Genanne eius uxori Iudeis, ita videlicet, quod idem [...] Iohel et [...] Genanna eius uxor Iudei predictam domum 'zo Acghen' nuncupatam, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, cum attinenciis suis iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum feria sexta post festum b. Iacobi apostoli anno domini m°. ccc°. xl septimo.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Mannus dictus de Monasterio et [...] Dywale eius uxor Iudei emerunt sibi dictam domum, ante et retro, subtus ut supra, prout iacet, erga [...] Salmannum dictum Bůnthe et [...] Gůdam eius uxorem Iudeos prenotatos, ita videlicet, quod Mannus et Dywale Iudei coniuges antedicti dictam domum in omni eo iure, quo Salmannus et Gůda coniuges habuerunt, eandem obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Suyskinus et Goytel Iudei predicti donaverunt et remiserunt Ysaac de Dulken et Muscate coniugibus Iudeis antedictis terciam partem domus contigue domui 'de boten' versus campum, prout iacet, ante et retro, subtus et supra, ita videlicet, quod dicti coniuges Isaac et Muscata terciam partem domus iamdicte in omni modo forma iure et condicione inter ipsos Isaac et Muscatam ex una parte et Nattan Iudeum dictum de Remagen ex parte altera ordinatis et factis, prout in litteris Iudaycis super hoc confectis continetur, optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Godeschalcus Moytere Iudeus predictus et Ienta uxor sua tradiderunt et remiserunt Salomoni dicto Bunte et Goytgini uxori sue predictam quartam partem et octavam partem predicte domus, que est tercia in vico ex opposito domus Frederici Loyf sita iuxta schoylhove Iudeorum, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum crastino b. Egidii anno domini m°. ccc°. xxv.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Bruna Iudea, filia quondam Natton, vendidit et remisit nonam partem [et] 36. partem, in eadem domo, que est quarta de ordone domus quondam Constantini predicti versus domum civium, Salomoni Parvo, filio quondam Lewen, et uxori sue Sare, ante et retro, subtus et supra, prout iacet, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] predicta Genanna tradidit terciam partem domus predicte Salomoni de Maguncia, ita quod iure optinebit. Datum feria quinta post Nicolai anno domini m°. ccc°. xxii.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Hannegoyt Iudea predicta uxor Michael tradidit et remisit medietatem domus, que est tercia de ordone iuxta Ludinscheyt versus domum civium, Iosep de Arwilre Iudeo et uxori sue Genanne, ita quod iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Sciendum quod predicta domus que est tercia de ordone iuxta Ludinscheyt versus domum civium tota est Iosep Iudei de Arwilre et uxoris sue Genanne, quemadmodum est prescriptum. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Michael Iudeus, filius quondam Iosep de Berghem, et uxor sua Hannegoyt tradiderunt et remiserunt medietatem tercie domus de ordone iuxta Ludinscheyt (versus domum civium) Iosep Iudeo de Arwilre et uxori sue Genanne, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] [...] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Sampson de Lympuyr et uxor sua [...] Vroyde habent septimam partem in domo que fuit quondam Iacobi Iudei de Confluencia in ordone seu in angulo, in edificio dicte domus et curia et puteo, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Kaylman de Erclens Iudeus et Dulza [mater] sua habent unam quartam partem et 36. partem in domo proxima in fine, una excepta (versus Stessen), que vocatur Erclens ex opposito domus civium, videlicet in ipsa domo Erclens et kamenata et curia et puteo, ita quod iure optinebunt et omni commodo quo pater ipsius Kaylman habuit et divertent quocunque voluerint. Datum in vigilia b. Michaelis anno domini m°. ccc°. xviii.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Isaac Schure et Bela uxor eius tradiderunt et remiserunt medietatem domus pistorie dicte Lomerere, site ex opposito platee Iudeorum, et medietatem aliam domus iacentis retro prefatam domum pistoriam versus Stessam sitam Saulo de Arwilre et uxori sue Reggelin, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Isaac Schura et Bela uxor eius tradiderunt predictam septimam partem et octavam partem in domo predicta sita in arta platea, in fine, una domo excepta versus scholas Iudeorum, parvo Sampsoni et Dilige uxori sue, ita quod iure optinebunt, excepta una septima parte in domo predicta. Datum in vigilia beatorum Cosme et Damiani anno domini m°. ccc°. xviii.
-
[Ohne Titel]
< Item n[otum] s[it] q[uod] Natan et Goyda uxor sua predicti tradiderunt et remiserunt Anselmo Iudeo de Oyssinbrucke et Iutte uxori sue predictam domum, sicut iacet iuxta domum Grola versus portam Martis, minus 30. parte ipsius domus, ita quod iure optinebunt. Et sciendum quod <b>zuga cloacae</b> predicte domus iure transit seu ducet ad foveam factam in domo Grola predicta. Datum crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum anno domini m°. ccc°. xviii.<img src='images/cloaca.jpg' width=160> <a href="https://hebraica.at/jsb/images/cloaca.jpg" target="_blank">
<img src="lupe.gif" width="50" hspace="10" height="50"></a>
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Selig predictus tradidit et remisit fratri suo Symoni et uxori sue Mynlyn 32. partem in domo predicta, sita iuxta scolas Iudeorum versus portam Martis, ita quod iure optinebunt. Datum anno domini m°. ccc°. sextodecimo, feria sexta ante festum palmarum.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Selig Iudeus filius quondam Levermanni vendidit tradidit et remisit Vivelino et uxori sue Nenchin sedecimam partem domus, que quondam fuit Levermanni predicti, site iuxta scolas Iudeorum versus portam Martis, ita quod iure optinebunt.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] (quod) magistratus Iudeeorum nobis testificaverunt, quod Salemon et uxor sua Keyle tradiderunt et remiserunt vigesimam partem, item Vromoyt soror Salemonis vigesimam partem et vigesimam quartam partem, item Iacobus et uxor sua Goyde vigesimam partem, item Samuel vigesimam partem in domo, sita ex opposito domus civium super ordonem versus portam Martis, Iudeo Nattan et uxori sue Goyde, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Symon filius quondam Levermanni de Duren habet quartam partem magne domus site iuxta scolas Iudeorum, que sibi est iure hereditario devoluta, quam quartam partem ipse Symon et uxor sua Minna divertent quocunque voluerint. Datum ut supra
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Selig Iudeus tradidit et remisit Vivelino filio Baseleyrs et uxori sue Genengen quartam partem octave partis in magna domo sita iuxta scolas Iudeorum versus portam Martis, ita quod iure optinebunt. Datum ut supra.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] Selig Iudeus tradidit et remisit Symoni fratri suo et uxori sue Minne 32. partem, id est zweyndrissigche deyl, in magna domo, sita iuxta scolas Iudeorum versus portam Martis, ita quod iure optinebunt. Datum in vigilia omnium sanctorum anno domini m°. ccc°. xv.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Salomon et uxor sua Keyla, Iacobus et uxor sua Dyewale, Goyda et Iacobus maritus eius et Samuel nepos Sauli de Groyle et uxoris sue Iutte predicti tradiderunt et remiserunt, quilibet eorum suam partem quam habent seu habuerunt in domo predicta, sita ex opposito domus civium versus portam Martis, Iudeo dicto Nattan de Berka et uxori sue Goyde, ita quod iure obtinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. xv., ante nativitatem eiusdem feria quinta.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Ioysgin de Bunna et uxor sua Kela tradiderunt et remiserunt Ysaac dicto Schoyre et uxori sue Bele aliam medietatem predicte domus pistorie dicte Lomere, site ex opposito platee Iudeorum, et medietatem aliam domus predicte iacentis retro prefatam domum pistoriam versus Stessen sitam, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. xv, feria sexta post festum b. Lamberti.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod Ioysgin de Bunna et uxor sua Kela tradiderunt et remiserunt Ioyselino de Bergchem et uxori Iutte medietatem domus pistorie dicte Lomere, site ex opposito platee Iudeorum, et medietatem domus retro ipsam domum pistoriam iacentis site versus Stessen, ita quod iure optinebunt et divertent quocunque voluerint.
-
[Ohne Titel]
Item n[otum] s[it] q[uod] Hanna uxor Minneman Iudei predicti dedit post mortem Minneman mariti sui predicti Salomoni de Maguncia et Hanne uxori sue quartam partem quam habent in nova domo ipsius Salemonis versus summum, sita iuxta domum ipsius Salemonis, omni iure quo ipsam quartam partem habent, ante et retro, subtus et supra, prout ibi sita est, ita quod divertent quocunque voluerint. Datum anno domini m°. ccc°. xiii°., in festo b. Remigii confessoris.
-
[Ohne Titel]
N[otum] s[it] q[uod] magistratus Iudeorum nobis testificaverunt, quod tradiderunt et remiserunt Anselmo Iudeo filio dicti Vivelin Vivis filius quondam Iolis fratris sui sedecimam partem in domo Godeschalci de Hemirschem, item Kalman filius Kalman quartam decimam partem in eadem domo, item frater suus Kalman sedecimam partem in eadem domo, ita quod predictus Anselmus et uxor sua Aleydis predictas partes iure optinebunt. Et sciendum quod ipse Anselmus et uxor sua Aleydis cum predictis partibus habent medietatem domus predicte, que quondam fuit Godeschalci de Heymirshem, prout ibi iacet, ante et retro, usque ad vicum Boytin, et divertent quocunque voluerint. Datum in vigilia dedicacionis ecclesie Coloniensis anno domini m°. ccc°. duodecimo.